Vermis divitiarum superbia. Caeterum his qui jam divites sunt, adhuc consilium dedit Apostolus: Praecipe, inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere. Vermis divitiarum superbia est. Difficile est ut non sit superbus, qui dives est. Tolle superbiam, divitiae non nocebunt. Sed attende quid inde facere debeas, ne vacet apud te quod largitus est Deus. Non superbe sapere: istud vitium tolle. Neque sperare in incerto divitiarum: tolle et hoc vitium. Cum abstuleris ista, exerce opera bona. Quae? Audi: Divites sint, inquit, in operibus bonis, non sperent in incerto divitiarum. Sed ubi sperent? In Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Mundum praestat Deus pauperi, praestat et diviti. Numquid quia dives est, duos ventres impleturus est? Attendite, et videte quoniam de datis Dei pauperes saturati dormiunt. Qui pascit vos, pascit et illos per vos.