Similitudine explicatur incarnatio Verbi. De Verbo aliquid ago, et Verbum humanum forte aliquid simile potest; quamvis longe impar, longe discretum, ex nulla particula comparandum, tamen vobis aliqua similitudine insinuandum. Ecce ego verbum quod vobis loquor, in corde meo prius habui; processit ad te, nec recessit a me: coepit esse in te, quod non erat in te; mansit apud me, cum exiret ad te. Sicut ergo verbum meum prolatum est sensui tuo, nec recessit a corde meo: sic illud Verbum prolatum est sensui nostro, nec recessit a Patre suo. Verbum meum erat apud me, et processit in vocem: Verbum Dei erat apud Patrem, et processit in carnem. Sed numquid ego possum id facere de voce mea, quod potuit ille de carne sua? Ego enim volantem vocem meam tenere non possum: ille carnem suam non solum tenuit, ut nasceretur, viveret, ageret; sed etiam mortuam suscitavit, et vehiculum quoddam in quo processit ad nos, ad Patrem levavit. Vestem dicas carnem Christi, vehiculum dicas, et quomodo forte ipse significare dignatus est, jumentum ipsius dicas; quia in ipso jumento levavit eum qui fuerat a latronibus sauciatus 3Luc. X, 34: postremo, quod ipse apertius dixit, templum dicas 4Joan. II, 19: hoc templum jam novit mortem, ad dexteram Patris sedet: in ipso templo venturus est judicare vivos et mortuos. Quod nos monuit praecepto, demonstravit exemplo. Quod ostendit in carne sua, hoc sperare debes in carne tua. Haec est fides, tene quod nondum vides. Opus est ut in eo, quod non vides, credendo permaneas; ne cum videris, erubescas.