Gubernatio rerum ad Deum pertinet. Cum ergo hoc putaret, non recto, sed perverso corde, et quasi verisimili ratione duceretur propter istam inconvenientiam credere ad Deum gubernationem rerum humanarum non pertinere; placuerat illi sic praedicare, hoc asserere, hoc docere: revocatus est sanctorum auctoritate et praedicatione. Videte enim verba ejus: Si dicebam, inquit; Si dicebam, narrabo sic, praedicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad Deum curam rerum humanarum non pertinere. Si dicebam, Narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi. Quomodo ergo narrabo sic? Non sic narravit Moyses, non sic narravit Abraham, Isaac et Jacob; non sic narravit Jeremias, non sic Isaias, non sic caeteri Prophetae. Isti autem omnes filii tui. Ego ergo si narrabo sic, generationem filiorum tuorum reprobabo.