Corpus Martyris exanime divino praesidio non destitutum. Reliquiis sanctorum divinitus honor conciliatus. Magnum autem Dominus testimonium praebet testibus suis, cum ille qui rexit corda certantium, nec corpora deserit mortuorum, velut de hujus ipsius beati Vincentii corpore praeclarissimum miraculum exhibuit; ut id quod inimicus omnino non apparere cupierat, sategerat, fecerat, tam praesenti nutu divino proderetur, et religiosius humandum venerandumque demonstraretur, ut victricis pietatis et devictae impietatis praeclara in eo memoria perduraret. Vere pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 7Psal. CXV, 15 : quando nec terra carnis vita deserente contemnitur; et invisibili anima de domo visibili discedente, habitaculum servi cura Domini custoditur, et in gloriam Domini a conservis fidelibus honoratur. Quid enim agit Deus, mira opera faciendo circa sanctorum corpora defunctorum, nisi testimonium perhibet, sibi non perire quod moritur; et ut hinc intelligatur in quali honore secum habeat animas occisorum, quando caro exanimis tanto effectu divinitatis ornatur? Sicut enim de membris Ecclesiae loquens Apostolus, similitudinem adhibuit de membris corporis nostri, quoniam quae inhonesta sunt nostra, his abundantiorem honorem circumponimus 8I Cor. XII, 23 : ita providentia Creatoris cadaveribus martyrum tam praeclara miraculorum testimonia praestando, abundantiorem honorem exsanguibus reliquiis hominum circumponit, et quod vita emigrante tanquam deforme jam remanet, ibi evidentius praesens vitae dator apparet.