TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Piis operibus secernuntur Christiani a Paganis. Dii falsi malis moribus cultorum suorum delectantur. Itaque multi luctabuntur hodie in corde suo cum verbo quod audierunt. Diximus enim, Nolite strenas lare, date pauperibus. Parum est ut tantum detis, amplius etiam date. Non vultis amplius? vel tantum date. Sed dicis mihi: Quando strenas do, mihi accipio et ego. Quid ergo, quando das pauperi, nihil accipis? Certe non hoc credas, quod Gentes credunt; certe non hoc speres, quod Gentes sperant. Ecce si dicis te nihil recipere cum pauperi dederis, factus es pars Gentilium: sine causa cantasti, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus, Noli oblivisci illius praescriptionis, ubi dicitur: Qui dat pauperibus, nunquam egebit 2Prov. XXVIII, 26 . Oblitus es jam quid dicturus Dominus eis, qui pauperibus dederunt, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? et quid dicetur eis qui non dederint, Mittite eos in ignem aeternum 3Matth. XXV, 34, 41 ? Modo qui libenter audierunt quid dixit, cum his certe stant qui non libenter audierunt. Ego nunc Christianis veris loquor. Si aliud creditis, aliud speratis, aliud amatis; aliter vivite, et distantem fidem, spem, et charitatem vestram distantibus moribus approbate. Audite Apostolum commonentem: « Nolite, » inquit, « jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luminis ad tenebras? Quae pars fideli cum infideli? qui autem consensus templi Domini cum idolis » 4II Cor. VI, 14-16? Et alibi dicit: « Quae enim immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos, » inquit, « socios fieri daemoniorum » 5I Cor. X, 20. Ergo Deos ipsorum delectant mores eorum. Ille autem qui dixit, Nolo vos fieri socios daemoniorum, voluit ut ab illis qui daemonibus servirent, vita et moribus separarentur. Etenim illa daemonia delectantur canticis vanitatis, delectantur nugatorio spectaculo, et turpitudinibus variis theatrorum, insania circi, crudelitate amphitheatri, certaminibus animosis eorum qui pro pestilentibus hominibus lites et contentiones usque ad inimicitias suscipiunt, pro mimo, pro histrione pro pantomimo, pro auriga, pro venatore. Ista facientes, quasi thura ponunt daemoniis de cordibus suis. Spiritus enim seductores gaudent seductis; et eorum quos seduxerint atque deceperint, malis moribus et vita turpi infamique pascuntur. « Vos autem, » sicut dicit Apostolus, « non ita didicistis Christum: si tamen eum audistis, et in ipso edocti estis 6Ephes. IV, 20, 21. Nolite ergo effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino; sicut filii lucis ambulate » 7Id. V, 7, 8: ut et nos, qui vobis verbum Domini praedicamus, possimus vobiscum et de vobis in illa perpetua luce gaudere.

Notes

  1. 2. Prov. XXVIII, 26
  2. 3. Matth. XXV, 34, 41
  3. 4. II Cor. VI, 14-16
  4. 5. I Cor. X, 20
  5. 6. Ephes. IV, 20, 21
  6. 7. Id. V, 7, 8