TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quadragesimali observatione finiendae inimicitiae. Tria vitia, quibus inimicitiae vivunt. Solemne tempus advenit, quando de anima attentius cogitanda et corpore castigando vestram commoneam Charitatem. Hi sunt enim quadraginta dies sacratissimi toto orbe terrarum, quos propinquante Pascha universus mundus, quem Deus in Christo reconciliat sibi, praedicanda devotione concelebrat. Si quae inimicitiae, quae vel nasci non debuerunt, vel cito mori debuerunt, et tamen usque ad hoc tempus sive negligentia, sive pertinacia, sive non modesta, sed superba verecundia, inter fratres perdurare potuerunt; saltem modo finiantur. Super quas sol non debuit occidere 1Ephes. IV, 26, saltem post multos solis ortus et occasus, etiam ipsae suo tandem aliquando exstinguantur occasu, nec ulterius ullo renoventur exortu. Negligens inimicitias finire obliviscitur; pertinax veniam non vult concedere, cum rogatur; superbe verecundus veniam petere dedignatur. His tribus vitiis inimicitiae vivunt: sed animas in quibus non moriuntur, occidunt. Vigilet contra negligentiam memoria, contra pertinaciam misericordia, contra superbam verecundam submissa prudentia. Qui se concordiae recolit neglectorem, excutiat expergiscendo torporem: qui se cupit esse sui debitoris exactorem, Dei se cogitet debitorem: qui erubescit petere ut sibi frater ignoscat, vincat per bonum timorem malum pudorem: ut noxiis inimicitiis finitis, ut eis mortuis, vos vivatis. Totum hoc charitas agit, quae non agit perperam 2I Cor. XIII, 4. Charitas, fratres mei, in quantum adest, exerceatur bene vivendo; in quantum autem minus est, impetretur petendo.

Notes

  1. 1. Ephes. IV, 26
  2. 2. I Cor. XIII, 4