TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Timore carere, qua dilectione contingat, discutiendum. Discute itaque conscientiam tuam, quisquis timere jam non vis. Noli superficiem compalpare, descende in te, penetra interiora cordis tui. Rimare diligenter, utrum nulla ibi vena venenata tabificum amorem saeculi sugat et sorbeat, utrum nulla carnalis voluptatis movearis et capiaris illecebra, nulla inani jactantia tumidus extollaris, nulla cura vanitatis exaestues: audeas nuntiare purum ac liquidum te videre, quidquid latebrarum in conscientia perscrutaris, a factis, a dictis, a cogitationibus pravis; si jam iniquitatis diligentia non fatigat, utrum aequitatis negligentia nulla subrepat. Si haec ita sunt, recte gaudes, gaude esse te sine timore. Excluserit autem eum charitas Dei, quem diligis ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente tua. Excluserit eum et charitas proximi, quem diligis tanquam te ipsum: et ideo pro illo satagis, ut etiam ipse tecum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligat Deum; quia non aliter recte diligis et te ipsum, nisi quia sic diligis Deum, ut non propterea minus eum diligas, quia converteris vel ad te ipsum. Si autem quamvis intra te ipsum nulla irritaris cupiditate (quod quidem de se quis audeat gloriari?), tamen si te ipsum in te ipso diligis, et de te ipso tibi places, hoc ipsum vehementius timere debes, quia nihil times. Non enim quacumque dilectione foras mittendus est timor, sed recta dilectione qua tota diligimus Deum, et propterea proximum, ut sic et ipse diligat Deum. Se autem in se diligere, et sibi placere, non est justitiae charitas, sed superbiae vanitas. Ac per hoc Apostolus justa reprehensione percussit se ipsos amantes et sibi placentes 3II Tim. III, 1-5. Perfecta ergo charitas foras mittit timorem. Sed ea dicenda est charitas, quae non est vilitas. Quid autem vilius quam homo sine Deo? Ecce quid amat, qui se ipsum non in Deo, sed in se ipso amat. Recte huic dicitur, Noli altum sapere, sed time 4Rom. XI, 20 . Quia enim altum sapit, et ideo non timet, utique perniciose non timet, qui non in solido collocatur, sed flatu superbiae ventilatur. Neque mitis et pius est, qui se ipsum in se ipso amat et laudat: sed elatus et ferox, non novit dicere, In Domino laudabitur anima mea; audiant mites, et jucundentur 5Psal. XXXIII, 3 . Quid enim boni amat, qui forte hoc ipsum propter hoc ipsum amat nihil timere? Potest enim hoc sibi persuadere, non sanitate, sed immanitate. Verbi gratia, est aliquis audacissimus latro, quanto perverse fortior, tanto periculose crudelior, qui propter ipsum amorem suum quo amat nihil timere, ingentia facinora moliatur, ut quod amat exerceat, et exercendo corroboret: quanto ejus fuerint majora commissa, tanto major erit non timentis audacia. Non hoc ergo pro magno bono amandum est, quod et in homine pessimo inveniri potest.

Notes

  1. 3. II Tim. III, 1-5
  2. 4. Rom. XI, 20
  3. 5. Psal. XXXIII, 3