TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amor infimus. Audeo dicere Charitati vestrae: in inferioribus attendamus, quod in superioribus inveniamus. Ipse amor infimus atque terrenus, ipse amor sordidus et flagitiosus, qui corporis pulchritudines consectatur, aliquid nos admonet unde ad superiora et mundiora surgamus. Amat aliquis lascivus et impudicus pulcherrimam feminam: movet quidem corporis pulchritudo, sed intus quaeritur amoris vicissitudo. Si enim audiat quod illa oderit eum, nonne omnis ille aestus et impetus circa membra pulchra frigescit, et ab eo quod intenderat quodam modo resilit, avertitur, offenditur, odisse etiam ipse incipit quod amabat? Numquid forma mutata est? Nonne ibi sunt omnia quae illexerant? Ibi sunt: et tamen ardebat in eo quod videbat, et de corde exigebat quod non videbat. Si vero cognoscat quia vicissim amatur, quomodo vehementius inardescit? Videt illa illum, videt ille illam, amorem nemo videt: et tamen ipse amatur qui non videtur.