In tribus mortuis a Christo suscitatis tres peccatorum gradus. Suscitavit Christus mortuam in domo filiam Archisynagogi 16Marc. V, 22-42. In domo erat, elata nondum erat. Sic est homo qui flagitium decrevit in corde: mortuus est, sed intus jacet. Si autem usque ad membrorum perpetrationem pervenerit, elatus est foras. Sed et juvenem filium viduae suscitavit Dominus, quando extra portam civitatis mortuus efferebatur. Sic ergo audeo quid dicere: Decrevisti in corde tuo, si te revocaveris ab actu tuo, sanatus eris antequam perpetres. Si enim egeris in corde tuo poenitentiam, quia rem malam, et scelestam, et flagitiosam damnabilemque decreveras: ibi ubi mortuus jacebas intus, sic intus surrexisti. Si autem perfeceris, jam foras elatus es: sed habes qui tibi dicat, Juvenis, tibi dico, surge 17Luc. VII, 11-15 . Etiamsi perpetrasti, poeniteat te, de proximo redi: noli in sepulcrum venire. Sed et hic mihi tertius mortuus est, qui etiam perductus est ad sepulcrum. Jam supra se habet consuetudinis pondus, moles eum terrena multum premit. Multum enim exercitatus est in flagitiis, consuetudine sua nimia praegravatur. Clamat et Christus, Lazare, prodi foras. Homo enim pessimae consuetudinis jam putet. Merito ibi Christus clamavit: nec solum clamavit, sed magna voce clamavit 18Joan. XI, 14-44 . Ad Christi enim clamorem etiam tales, licet mortui, licet sepulti, licet putentes, resurgent tamen et ipsi; resurgent. De nullo enim jacente desperandum est sub tali suscitatore. Conversi ad Dominum, etc.