Dominicum judicium de Pharisaeo et Publicano. Pelagianos redarguit ipso Pharisaeo superbiores. Audisti, Domine, controversiam; prome sententiam. Audite sententiam inter partes prolatam. Non appellat victus, quia non est ad quem. Non enim appellat a Filio ad Patrem. Deus enim Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio 10Joan. V, 22 . Dicat ergo sententiam inter partes Veritas. Amen, inquit, dico vobis, quia descendit hic justificatus de templo, magis quam ille pharisaeus. Quare hoc, rogo te? qua justitia? Vis audire? Quoniam omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 11Luc. XVIII, 10-14 . A quo iste exaltabitur, et qui se exaltat humiliabitur. Quia esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Vade nunc, et ventila divitias tuas: jacta te, et dic, Dives sum. Quam dives? Si volo, justus sum; si nolo, justus non sum. In potestate habeo justum esse, et justum non esse. Non audis in Psalmo, Qui confidunt in virtute sua 12Psal. XLVIII, 7 ? Ergo Deus tibi carnem, Deus tibi sensum, Deus tibi animam, Deus tibi mentem, Deus tibi intelligentiam dedit: tu das tibi ipsi justitiam? Quid est caro, quid sunt sensus, quid est anima, quid est mens, quid est intelligentia sine justitia? Nonne omnia ista, si justitia careant, ad poenam valebunt? Ergo tam dives es, ut cum Deus tibi dederit inferiora, des tibi potiora? Male dives, exinaniende dives; si tamen habes quod te habere dixisti: Quid habes quod non accepisti 13I Cor. IV, 7 ? Nec saltem a superbo et divite illo pharisaeo, de his quae te habere dixisti, gratias Domino agere didicisti.