TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Poenitentia relapsis post Baptismum amplectenda. Quisquis ergo post Baptismum aliquorum pristinorum malorum opere obligatus tenetur, usque adeone sibi inimicus est, ut adhuc dubitet vitam mutare, cum tempus est, cum ita peccat et vivit? Nam utique quod ita perseveranter peccat, thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei. Quod autem adhuc vivit, patientia Dei ad poenitentiam eum adducit. Implicatus igitur tam mortiferorum vinculis peccatorum detrectat, aut differt, aut dubitat confugere ad ipsas claves Ecclesiae, quibus solvatur in terra, ut sit solutus in coelo; et audet sibi post hanc vitam, quia tantum christianus dicitur, salutem aliquam polliceri; nec veridico illo dominicae vocis tonitruo contremiscit, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum 52Matth. VII, 21 ? Quid, ad Galatas idem apostolus, nonne talia enumerans eodem fine concludit? Manifesta sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 53Galat. V, 19-21 . Judicet ergo se ipsum homo in istis voluntate, dum potest, et mores convertat in melius: ne cum jam non poterit, etiam praeter voluntatem a Domino judicetur. Et cum ipse in se protulerit severissimae medicinae, sed tamen medicinae sententiam, veniat ad antistites, per quos illi in Ecclesia claves ministrantur: et tanquam bonus jam incipiens esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis Sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum; ut in offerendo sacrificio cordis contribulati devotus et supplex, id tamen agat quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum. Ut si peccatum ejus, non solum in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesiae videtur antistiti, in notitia multorum, vel etiam totius plebis agere poenitentiam non recuset, non resistat, non lethali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem. Meminerit semper, quod superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam 54Jacobi IV, 6 . Quid enim est infelicius, quid perversius, quam de ipso vulnere, quod latere non potest, non erubescere, et de ligatura ejus erubescere?

Notes

  1. 52. Matth. VII, 21
  2. 53. Galat. V, 19-21
  3. 54. Jacobi IV, 6