Dictum Christi in Pharisaeos, spectare et ad malos de Ecclesia pastores. Ecclesia una ex Judaeis et Gentibus. Habes Dominum dicentem de Pharisaeis, Cathedram Moysi sedent 6Matth. XXIII, 2 . Non eos solos significabat Dominus: quasi vero eos qui crederent in Christum, ad Judaeorum scholam mitteret, ut ibi discerent quemadmodum iter sit ad regnum coelorum. Nonne ideo Dominus venit, ut institueret Ecclesiam, ipsosque Judaeos bene credentes et bene sperantes et bene diligentes segregaret tanquam frumenta a paleis, et faceret unum parietem circumcisionis, cui conjungeretur alius paries ex praeputio Gentium, quibus duobus parietibus de diverso venientibus esset ipse lapis angularis? Nonne ergo idem Dominus de duabus istis plebibus in uno futuris dixit: Habeo et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili? Loquebatur autem Judaeis: Oportet me, inquit, et eas adducere, ut sit unus grex, et unus pastor. Ideo duae naves erant, unde vocaverat discipulos. Duas ipsas plebes significabant, quando miserunt retia, et levaverunt tantam vim et tantum numerum piscium, ita ut pene retia rumperentur: Et oneraverunt, inquit, duas naves 7Luc. V, 2-7 . Duae naves significabant unam Ecclesiam, sed de duabus plebibus factam, conjunctam in Christo, quamvis de diverso venientem. Hoc significant etiam duae uxores, habentes unum virum Jacob, Lia et Rachel 8Gen. XXIX. Has duas significant etiam duo caeci, qui sedebant juxta viam, quos Dominus illuminavit 9Matth. XX, 30-34. Et si advertatis Scripturas, in multis locis invenietis significari duas Ecclesias, quae non sunt duae, sed una. Ad hoc enim valet lapis angularis, ut ex duabus faciat unam. Ad hoc valet ille pastor, ut de duobus gregibus faciat unum. Ergo Dominus docturus Ecclesiam, et habiturus scholam suam praeter Judaeos, sicut modo videmus, numquid credentes in se, ad Judaeos missurus erat, ut discerent? Sed nomine Pharisaeorum et Scribarum significavit quosdam in Ecclesia sua futuros, qui dicerent. et non facerent: se autem figuraverat in persona Moysi. Etenim personam ejus gerebat Moyses, et velum ante se ideo ponebat, quando loquebatur populo; quia quamdiu illi in Lege carnalibus gaudiis et voluptatibus dediti erant, et regnum terrenum quaerebant, velamen positum erat contra faciem eorum, ne viderent Christum in Scripturis. Ablato enim velamine, posteaquam passus est Dominus, visa sunt secreta templi. Ideo cum in cruce penderet, scissum est velum templi a summo usque deorsum 10Matth. XXVII, 51: et aperte dicit apostolus Paulus, Cum autem transieris ad Christum, auferetur velamen. Qui autem non transierit ad Christum, quamvis legat Moysen, velamen positum est super cor ejus, sicut dicit Apostolus 11II Cor. III, 16, 15. Cum ergo praefiguraret quosdam tales futuros Dominus in Ecclesia sua, quid ait? Scribae et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite.