Pascere cum judicio. Claudit sic: Et pascam eas cum judicio. Vide quia sic solus pascit cum judicio. Quis enim homo judicat de homine? Temerariis judiciis plena sunt omnia. De quo desperaverimus, subito convertitur, et fit optimus: de quo multum praesumpserimus, subito deficit, et fit pessimus. Nec timor noster certus est, nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque homo, vix novit ipse homo: tamen utcumque ipse quid hodie; quid autem eras, nec ipse. Pascit ergo ille cum judicio, dispertiens propria propriis; haec istis, illa illis, debita eis quibus debetur hoc aut illud. Novit enim quid agat: cum judicio pascit, quos judicatus redemit. Pascit ergo ipse cum judicio.