TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sicut fumus deficiunt, qui peccata sua defendunt. Nam utrumque habes ibi positum: forte non sine causa, quia est etiam distantia peccatorum. In ipso uno verbo utrumque posuit Psalmus: Sicut deficit fumus, deficiant; et sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Qui sunt, qui sicut fumus deficiunt? Qui sunt, nisi superbi, non confitentes peccata sua, sed defendentes? Quare fumo comparati sunt? Quia fumus erigit se, extollit se tanquam in coelum: sed quanto fit superior, tanto facilius evanescit et disperit. Rursus considerate quod dixi. Solidior est fumus igni proximus, et terrae proximus; nondum sic evanuit, nondum sic est dispersus in ventos: tanto autem attenuatur, evanescit, et disperit, quanto se multum extulerit. Quia ergo superbus sic se erigit contra Deum, quomodo fumus contra coelum; restat ut ita deficiat, et tanquam in ventos suae vanitatis elatione dissipatus intereat; quemadmodum disperit fumus elatus, tumida, non solida magnitudine inflatus. Sic est enim fumus: vides magnam molem; habes quasi quod videas, et non habes quod teneas. Talem ergo poenam, fratres, ante omnia detestamini, nec defendatis peccata vestra: et si adhuc facitis, nolite defendere. Subdite vos Deo, et sic tundite pectora vestra, ut et ipsa quae remanserunt, non fiant. Conamini non facere, et si fieri potest, nulla facite: si autem fieri non potest ut nulla faciatis, maneat tamen illa pia confessio. Erit enim respectus misericordiae ipsius, ut te conante omnia perimere, et quantum adjuverit perimente, de reliquis quae tibi restant in itinere invento et in conatu comprehenso, facile ignoscat: tantum proficere affecta, non deficere. Si non te invenit dies ultimus victorem, inveniat vel pugnantem, non captum et addictum.