Passione Christi impletae prophetiae et omnia crucis in mysterio revelata. Intuere denique Domini passionem, pone tibi ante oculos in ligno pendentem, et tanquam leonem, cum voluit, recumbentem, atque ut occideret mortem, non necessitate, sed potestate morientem. Idipsum attende: vide quemadmodum in cruce dixit, Sitio. Et cum Judaei nescientes quid per eos ageretur, quid de nescientium manibus impleretur, spongiam cum aceto ligarent cum arundine, et ei sorbendam darent; ille hausto aceto respondit, Perfectum est. Et inclinato capite tradidit spiritum 5Joan. XIX, 28-30 . Quis ita proficiscitur, ut ille defunctus est? Quanta veritate, quanta potestate, quam ille qui dixerat, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me; sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam 6Id. X, 17, 18 . Agnoscit regnum viventis, qui digne cogitaverit potestatem morientis. Hoc autem dixerat per prophetam ipsis Judaeis, Ego dormivi 7Psal. III, 6 . Tanquam diceret: Quid vos de mea morte jactatis? quid, quasi me viceritis, inaniter gloriamini? Ego dormivi. Ego dormivi, quia volui; non quia saevistis. Ego implevi quod volui: vos in scelere remansistis. Accepto ergo aceto et hausto, dixit, Perfectum est. Quid perfectum est? Quod de me scriptum est. Quid de illo scriptum est? Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto 8Psal. LXVIII, 22 . Circumspiciens ergo cuncta quae gesta fuerant in passione ejus; jam illi ante crucem caput agitaverant, jam fel dederant, jam ossa pendentis et extenti numeraverant, jam vestimenta divisa erant, jam super tunicam indivisibilem sortem miserant: circumspectis et quodam modo computatis omnibus quae de ipsius passione Prophetae praedixerant, restabat nescio quid, quod minus erat: Et in siti mea potaverunt me aceto. Ut hoc quod modicum remanserat adderetur, dixit, Sitio. Accepto quod minus erat, respondit, Perfectum est. Quo dicto, inclinato capite tradidit spiritum. Tunc terrae fundamenta concussa sunt, tunc disruptis petris inferorum secreta patuerunt, tunc sepulcra mortuos reddiderunt; et ut dicam propter quod totum diximus, quia jam tempus erat ut in mysterio crucis omnia quae in veteri Testamento velabantur, revelarentur, velum templi conscissum est.