TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Desperatio et perversa spes occidunt animas. Manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam Deus noster Jesus Christus, quando quisque se converterit ad fidem ipsius, a via sua vel superflua vel nequissima, omnia illi praeterita dimittuntur, et omnino, tanquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulae novae. Prorsus omnia dimittuntur. Nemo sit sollicitus, quod aliquid ei non dimittatur. Sed iterum nemo perverse sit securus. Ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut perversa spes. De his duobus malis pauca audite. Nam sicut liberat bona spes, et recta spes; ita decipit perversa spes. Prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. Sunt homines qui cum cogitare coeperint mala quae fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam jam perire, desperatione pereunt, dicentes in cogitationibus suis: Jam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa quae commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? Impleamus saltem praesentis temporis voluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. Faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suavitatem vel temporalem, quia percipere non meremur aeternam. Talia dicentes desperando pereunt, sive antequam omnino credant, sive jam christiani et in aliqua peccata et scelera male vivendo prolapsi. Procedit ad eos Dominus vineae, et tanquam desperantes et vocanti tergum dantes, pulsat et clamat per prophetam Ezechielem: In quacumque die conversus fuerit homo a via sua pessima, omnes iniquitates ejus obliviscar 8Ezech. XVIII, 21-22 . Hac voce audita et credita, a desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda voragine, qua submersi fuerant, emergunt.

Notes

  1. 8. Ezech. XVIII, 21-22