TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Justitia prae omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo prae omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est justitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione justitiae. Si habes oculos interiores, vide justitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen 6Psal. XXXV, 10 . De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte 7Psal. XII, 4 . Item si habes aures interiores, audi justitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat 8Luc. VIII, 8 . Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco 9II Cor. II, 15 . Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus 10Psal. XXXIII, 9 . Si habes tactum interius, audi quid sponsa cantet de sponso: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus amplectetur me 11Cant. II, 6 .

Notes

  1. 6. Psal. XXXV, 10
  2. 7. Psal. XII, 4
  3. 8. Luc. VIII, 8
  4. 9. II Cor. II, 15
  5. 10. Psal. XXXIII, 9
  6. 11. Cant. II, 6