Vox ultima et inclinatio capitis. Quod ait, Perfectum est, et inclinato capite reddidit Spiritum 29Joan. XIX, 30 ; non necessitatem, sed potestatem suae mortis ostendit, donec omnia quae pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia et hoc scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto 30Psal. LXVIII, 22 : tanquam potestatem habens ponendi animam suam, sicut et ipse testatus est 31Joan. X, 18. Et reddidit Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum per resurrectionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis inclinationem magnae potestatis fuisse, Jacob ille patriarcha in Judae benedictione praenuntians, Ascendisti, inquit, recumbens, dormisti sicut leo 32Gen. XLIX, 9 : per ascensionem mortem, per leonem significans potestatem.