Chananaea mulier humilitatis exemplum. Chananaea ista mulier, quae modo nobis lectione evangelica commendata est, praebet nobis humilitatis exemplum, et pietatis viam: ab humilitate in alta surgere ostendit. Erat autem, sicuti apparet, non de populo Israel, unde Patriarchae, unde Prophetae, unde parentes Domini nostri Jesu Christi secundum carnem; unde ipsa virgo Maria, quae peperit Christum. Non ergo ex isto populo erat haec mulier: sed erat ex Gentibus. Nam, sicut audivimus, secessit Dominus in partes Tyri et Sidonis, et inde mulier Chananaea de finibus illis egressa, petebat beneficium instantissime curandae filiae suae, quae male a daemonio vexabatur. Tyrus et Sidon non erant civitates populi Israel, sed Gentium; quamvis vicinae illi populo. Clamabat ergo avida impetrandi beneficii, fortiterque pulsabat: et dissimulabatur ab ea, non ut misericordia negaretur, sed ut desiderium accenderetur; nec solum ut desiderium accenderetur, sed, sicut ante dixi, ut humilitas commendaretur. Clamabat ergo tanquam Domino non audiente, sed quod facturus erat in silentio disponente. Discipuli rogaverunt pro illa Dominum, et dixerunt: Dimitte illam, quia clamat post nos. Et ille: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.