TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Confessio duplex est, peccatoris et laudatoris. Tundere pectus quid. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus exsultasse Dominum Jesum in Spiritu, et dixisse: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Hucusque interim verba Domini, si digne, si diligenter, si quod primum est, pie consideremus; invenimus primitus, non semper cum in Scripturis legimus confessionem, debere nos intelligere vocem peccatoris. Maxime autem hoc dicendum fuit, et hinc admonenda Charitas vestra: quia mox ut hoc verbum sonuit in ore Lectoris, secutus est etiam sonus tunsionis pectoris vestri, audito scilicet quod Dominus ait, Confiteor tibi, Pater. In hoc ipso quod sonuit, Confiteor, pectora tutudistis. Tundere autem pectus quid est, nisi arguere quod latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum? Quare hoc fecistis, nisi quia audistis, Confiteor tibi, Pater? Confiteor, audistis: qui confitetur, non attendistis. Nunc ergo advertite. Si, Confiteor, Christus dixit, a quo longe est omne peccatum; non solius est peccatoris, sed etiam aliquando laudatoris. Confitemur ergo, sive laudantes Deum, sive accusantes nos ipsos. Pia est utraque confessio, sive cum te reprehendis, qui non es sine peccato; sive cum illum laudas, qui non potest habere peccatum.