Spes fidesque nostra, resurrectio mortuorum. Charitas nostra. Duae quaestiones de futura resurrectione. Spes enim nostra est resurrectio mortuorum: fides nostra, est resurrectio mortuorum. Charitas etiam nostra est, quam praedicatio rerum quae nondum videntur inflammat, et accendit desiderio, cujus magnitudine fiant corda nostra capacia beatitudinis quae ventura promittitur, quamdiu creditur quod nondum videtur: charitas ergo etiam ipsa nostra, nec circa temporalia haec et visibilia debet occupari, ut tale aliquid nos habituros in resurrectione speremus, quale modo, si contemnimus, melius vivimus melioresque sumus, carnales videlicet voluptates atque delicias. Sublata itaque fide resurrectionis mortuorum, omnis intercidit doctrina christiana. Fundata vero fide resurrectionis mortuorum, non continuo securitas est de animo christiano, nisi distinguatur vita illa quae futura est, ab ista quae transit. Itaque sic proponendum est: Si non resurgent mortui, nulla spes nobis est futurae vitae: si autem resurgent mortui, erit quidem vita futura; sed secunda quaestio est, qualis erit. Prima itaque disputatio est, utrum futura sit resurrectio mortuorum: secunda vero disputatio est, qualis futura est in resurrectione vita sanctorum.