TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Omnium unus pater. Cujus caput est, Pater noster, qui es in coelis. Invenimus Patrem in coelis: attendamus quemadmodum vivamus in terris. Sic enim debet vivere, qui invenit talem Patrem, ut dignus sit venire ad ejus haereditatem. Dicimus autem communiter, Pater noster. Quanta dignatio? Hoc dicit imperator, hoc dicit mendicus; hoc dicit servus, hoc dicit dominus ejus. Simul dicunt, Pater noster, qui es in coelis. Intelligunt ergo se esse fratres, quando unum habent Patrem. Sed non dedignetur fratrem habere servum suum dominus ejus, quem fratrem voluit habere Dominus Christus.