Contra Pelagianos. Videant nunc, audiant ista nescio qui impie garrientes, et de suis viribus praesumentes audiant qui dicunt, Deus me hominem fecit, justum ipse me facio. O pejor et detestabilior Pharisaeo! Pharisaeus ille superbe quidem justum se dicebat, sed tamen inde ille Deo gratias agebat. Justum se dicebat; sed tamen Deo gratias agebat. Gratias tibi, Deus, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi Deus: gratias Deo agit, quia non est sicut caeteri homines: et tamen tanquam superbus et inflatus reprehenditur; non quia Deo gratias agebat, sed quia velut nihil sibi addi cupiebat. Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines, injusti. Ergo tu justus; ergo nihil rogas; ergo jam plenus es; ergo non est tentatio vita humana super terram (Job VII, 1) ; ergo jam plenus es; ergo jam abundas; ergo jam non est quare dicas, Dimitte nobis debita nostra 6Matth. VI, 12 . Quid est ergo qui impie oppugnat gratiam, si reprehenditur qui superbe agit gratias?