Manichaeorum error. Hoc propterea dixit, quia Manichaei volentes aliam contra Deum inducere naturam mali, aliquantum de hoc Apostoli testimonio errorem suum existimant adjuvari, et putant quasi naturaliter dictum, quia dictum est, non potest, inimica est in Deum: Legi enim Dei non est subjecta, neque enim potest: et non attenderunt non de carne dictum esse, non potest: non de homine dictum esse, non potest; non de anima dictum esse, non potest; sed de prudentia carnis. Prudentia ista vitium est.