TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Resurrectio secundum carnem futura. Restat ergo ut judicium futurum ostendat inter bonos et malos: quia hic bonos tantum commemoravit ad praesentem resurrectionem, quae secundum spiritum est, pertinere. Sequitur itaque, et dicit, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Insinuavit secundum quid acceperit potestatem judicii: quia filius, inquit, hominis est. Nam secundum id quod Filius Dei est, sempiternam cum Patre habet potestatem. Jam quomodo sit futurum judicium, consequenter exponit: Nolite, inquit, mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius cum dixisset, Venit hora; adjecit, et nunc est: ne illa hora praenuntiata putaretur, qua in fine saeculi futura est corporum resurrectio. Hic ergo quia ipsam volebat intelligi, cum dixisset, Venit hora; non adjecit, et nunc est. Item superius mortuos dixit audire vocem Filii Dei, monumentorum autem nullam commemorationem fecit: ut distingueremus mortuos per mentis errorem qui resurgunt modo per fidem, ab eis mortuis quorum cadavera in monumentis sunt resurrectura in ultimo saeculi. Hic ergo ut illa in fine speraretur corporum resurrectio, Omnes, ait, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent. Item superius, Audient, inquit, vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quid opus erat addere, Qui audierint; cum posset ita dici, Audient vocem Filii Dei, et vivent: nisi quia de his dicebat qui secundum mentis errorem mortui sunt, quorum multi audiunt et non audiunt, id est, non obtemperant, non credunt? Qui vero sic audiunt, quomodo volebat audiri, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat 49Luc. VIII, 8 ; ipsi vivent. Audient ergo multi, sed qui audierint, vivent, id est, qui crediderint. Nam qui sic audient, ut non credant, non vivent: unde apparet de qua morte, et de qua vita eo loco dixerit: de morte scilicet quae ad solos malos pertinet, eo ipso quo mali sunt; et de vita quae ad solos bonos pertinet, eo ipso quo boni fiunt.

Notes

  1. 49. Luc. VIII, 8