Resurrectio ad vitam sine corruptione. Mutatio carnis in melius bonorum propria. Quod ergo resurgamus, dictum est: et quoniam ad vitam Angelorum resurgimus, a Domino audivimus: in qua vero specie resurgamus, ipse ostendit in resurrectione sua. Quia vero ipsa species corruptionem non habebit, Apostolus dicit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei haereditate possidere non possunt; neque corruptio incorruptionem haereditate possidebit: ut ostenderet nomine carnis et sanguinis corruptionem mortalis animalisque corporis se intelligere voluisse. Deinde solvit jam ipse quaestionem, quam possent ab eo solliciti auditores exquirere: quia sollicitior ipse de intellectu filiorum, quam filii sunt de verbis parentum. Subjungit ergo, et dicit: Ecce mysterium vobis dico. Quiescat cogitatio tua, o homo, quisquis es. Coeperas enim cogitare de verbis Apostoli, quod caro humana non resurgat, cum audires, Caro et sanguis regnum Dei non possidebit: sed praebe aurem consequentibus verbis, et corrige praesumptionem cogitationis. Ecce, inquit, mysterium dico vobis: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quid est hoc? Mutatio quippe aut in pejus est, aut in melius. Si ergo posita est mutatio, ut nondum videamus qualis erit, utrum in aliquid melius, an in aliquid deterius: ergo sequatur, et ipse exponat; quid nobis est suspicari? Et fortasse humana suspicione labi in errorem te non permittit in conjecturas tuas apostolica auctoritas, et hoc liquide exponit, cujusmodi mutationem velit intelligi. Quid ergo? Cum dixisset, Omnes resurgemus, non tamen omnes immutabimur: video omnes resurrecturos et bonos et malos; sed qui immutabuntur, videamus; et hinc intelligamus mutationem, utrum in melius an in deterius sit futura. Si enim malorum est ista mutatio, in pejus; si autem bonorum, in melius erit. In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Jam ergo in melius erit ista mutatio, cum dicit, Et nos immutabimur: sed nondum expressum est quantum exprimi oportuit, quousque corpus nostrum commutatur in melius. Quid est ipsum melius, nondum dictum est. Nam et ab infantia in adolescentiam cum mutatur, potest dici in melius commutari, ubi etsi minus infirmum, adhuc tamen infirmum et mortale est.