TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quem fructum habet? Unde superavit? Dicatur mihi. Supereminentem, inquit, viam vobis demonstro. Quam supereminentem viam? Quia inde ista superavit, inde ista superposuit omnes. Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens. Loquitur linguis, ad potentiam illam flores pertinent. Si sciam omnia sacramenta et omnem scientiam, et habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam, (quanta potentia!) charitatem autem non habeam, nihil sum. Audi adhuc alias potentias, ad florem pertinentes, non ad fructum. Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest 55I Cor. XII, 31, et XIII, 3 . Hanc habet ista supereminentem viam, unde illi dixit, Multae filiae fecerunt potentias. Multae locutae sunt linguis, scierunt omnia sacramenta, fecerunt virtutes multas, daemonia excluserunt, res suas pauperibus distribuerunt, corpora sua ignibus tradiderunt. Infra te sunt, quia charitatem non habuerunt. Tu autem superasti et superposuisti omnes: non solum flore, sed et fructu gravida, fructu abundans. Vide ipsum botrum, unde incipiat. Cum enumeraret opera carnis, Fornicationes, inquit, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, comessationes, ebrietates, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt: enumeratis omnibus spinis in ignem mittendis, Fructus autem spiritus est, inquit, charitas; et ab hoc capite, ab hac tanquam radice caetera contexuntur, Gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 56Galat. V, 19-23 . Unde iste botrus pulcher? Quia pendet a charitate. Multae filiae fecerunt potentiam: tu autem superasti et superposuisti omnes.

Notes

  1. 55. I Cor. XII, 31, et XIII, 3
  2. 56. Galat. V, 19-23