TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Difficultas in verbis Domini nolentis se a Maria tangi ante ascensionem. Narratio resurrectionis Domini nostri Jesu Christi secundum evangelistam Joannem hodie legi coepit. Hoc enim scitis, et commendaveram vobis, secundum omnes quatuor Evangelistas istis diebus resurrectionem Domini recitari. In his ergo quae audivimus, illud tantum solet movere, quare dixerit Dominus Jesus mulieri quaerenti corpus ejus, et eum jam vivum agnoscenti: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Dixi autem vobis, et meminisse debetis, non omnia omnes dicere; sed dici ab aliis, quae ab aliis praetermissa sunt. Non tamen ita, ut inter se repugnare credendi sint, si absit contentio, et adsit pietas intelligentis. Nam sicut legitur apud evangelistam Matthaeum, posteaquam resurrexit, occurrit duabus mulieribus, in quibus et ista erat; et dixit eis, Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum 1Matth. XXVIII, 9 : et utique ad Patrem nondum ascenderat. Quomodo ergo huic nunc dicitur, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Sic enim verba ista videntur sonare, quasi tunc eum posset tangere Maria, quando ascendisset in coelum. Si in terra positum non tangit, in coelo sedentem quis mortalium potest tangere?

Notes

  1. 1. Matth. XXVIII, 9