Pax promissa post resurrectionem. Versus autem ultimus, quo iste Prophetae sermo concluditur, Et in loco isto, inquit, dabo pacem, dicit Dominus exercituum. Quid est, in loco isto, nisi terrenum forte aliquid tanquam digito ostendit? Quid enim potest contineri loco, nisi corpus? Non absurde ergo ultimam resurrectionem corporis intelligimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando jam non concupiscit caro adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem 15I Cor. XV, 53. Non erit alia lex in membris repugnans legi mentis: quia in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.