Miracula nunc majora Christus operatur. Haec ergo fecit Dominus, ut invitaret ad fidem. Haec fides nunc fervet in Ecclesia, toto orbe diffusa. Et nunc majores sanitates operatur, propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. Sicut enim animus melior est corpore; sic et melior salus animi, quam salus corporis. Modo caro caeca non aperit oculos miraculo Domini; et cor caecum aperit oculos sermoni Domini. Modo non resurgit mortale cadaver; resurgit anima, quae mortua jacebat in vivo cadavere. Modo aures corporis surdae non aperiuntur: sed quam multi habent aures clausas cordis, quae tamen verbo Dei penetrante patescunt, ut credant qui non credebant, et bene vivant qui male vivebant, et obediant qui non obediebant? et dicimus, Ille credidit; ac miramur, cum audimus de his quos aliquando duros noveramus. Cur ergo nunc miraris credentem, innocentem, Deo servientem; nisi quia conspicis videntem, quem noveras caecum; conspicis viventem, quem noveras mortuum; conspicis audientem, quem noveras surdum? Nam videte aliter mortuos, de quibus mortuis dicebat Dominus cuidam ideo tardanti, ne Dominum sequeretur, quia sepelire patrem volebat: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos 4Matth. VIII, 22 . Certe mortui sepultores non sunt corpore mortui: quia si hoc essent, mortua corpora sepelire non possent. Tamen mortuos eos vocat: ubi, nisi intus in anima? Sicut enim etiam visibiliter plerumque in domo integra et salva dominus ejusdem domus mortuus jacet; sic in corpore integro multi habent intus animam mortuam: et hos sic excitat Apostolus, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 5Ephes. V, 14 . Ipse illuminat excaecatum, qui excitat mortuum. Ejus enim voce per Apostolum clamatur ad mortuum, Surge, qui dormis. Caecus luce illuminabitur, cum surrexerit. Surdos autem quam multos ante oculos suos Dominus intuebatur, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat 6Matth. XI, 15 . Quis enim ante illum sine corporis auribus stabat? Quas ergo alias aures nisi interioris hominis requirebat?