Sancti hic non faciunt quae volunt, quomodo. Sic ergo et hic, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Et quid est, Ut non ea quae vultis, faciatis? Hic enim periculum est mali intellectoris. Sit nunc officium qualiscumque expositoris. Ut non ea quae vultis, faciatis. Attendite, sancti quicumque pugnatis. Praeliantibus loquor. Intelligunt qui pugnant: non me intelligit qui non pugnat. Nam qui pugnat, non dico intelligit me, sed praevenit me. Quid vult homo castus? Ut nulla omnino surgat in membris ejus concupiscentia adversaria castitati. Pacem vult, sed nondum habet. Quando enim ad illud ventum fuerit, ubi nulla omnino exsurgat concupiscentia adversanda, nullus erit hostis cum quo luctemur; nec exspectatur ibi victoria, quia de hoste jam victo triumphatur. Audi ipsam victoriam, ipso Apostolo dicente, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem; tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Audi voces triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus 13I Cor. XV, 53-55 ? Percussisti, vulnerasti, dejecisti: sed vulneratus est pro me, qui fecit me. O mors, o mors! vulneratus est pro me, qui fecit me, et de morte sua vicit te. Et tunc triumphantes dicturi sunt: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus?