TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus ipse futurus possessio nostra. An forte injuria fit unigenito Filio, cum dicitur quod donatus est nobis, tanquam ipse futurus sit nostra possessio? Plane ipse futurus est. Quid enim si quispiam hodie tibi donet villam amoenam et fertilem, ubi te delectet semper habitare propter amoenitatem, unde te possis facile sustentare propter fertilitatem; nonne amplecteris donum, et danti gratias agis? In Christo mansuri sumus. Quomodo non erit nostra possessio, ubi manebimus, et unde vivemus? Dicat et hoc Scriptura, ne nostris conjecturis aliquid contra disciplinam verbi Dei usurpasse videamur. Audi quid ei dicat quidam, qui noverat, quia si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus, inquit, pars haereditatis meae 6Psal. XV, 5 . Non dixit, O Domine, quid das mihi aliquam haereditatem? Quidquid mihi dederis, vile est. Tu esto haereditas mea, amo te, totus amo te, toto corde, tota anima, tota mente amo te. Quid erit mihi, quidquid dederis mihi praeter te? Hoc est Deum gratis amare, de Deo Deum sperare, de Deo properare impleri, de ipso satiari. Ipse enim sufficit tibi; praeter illum nihil sufficit tibi. Noverat hoc Philippus, quando dicebat: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 7Joan. XIV, 8 . Quando ergo erit quod Apostolus dicit in fine, Ut sit Deus omnia in omnibus 8I Cor. XV, 28 , ut ipse sit nobis quidquid hic sine illo desideramus, et cujus desiderio plerumque in illum peccamus? pro omnibus ipse erit nobis, quando erit Deus omnia in omnibus. Peccas in Deum ut manduces, peccas in Deum ut vestiaris, peccas in Deum ut vivas, peccas in Deum ut honoreris. Et quando omnia numerabo? Noli in Deum propter ista peccare. Propter cibum peccas in Deum? cibus tibi aeternus erit Deus. Propter vestem peccas in Deum? immortalitate te vestiturus est Deus. Propter honorem peccas in Deum? honor tuus erit Deus. Propter amorem vitae temporalis peccas in Deum? aeterna vita tibi erit Deus. Noli propter aliquid in eum peccare. Ipsum enim debes gratis amare, qui ipse te poterit pro rebus omnibus satiare.

Notes

  1. 6. Psal. XV, 5
  2. 7. Joan. XIV, 8
  3. 8. I Cor. XV, 28