Poenitentiae humilitas quam necessaria. Deo excelso humilitate propinquatur. Lex ad quid data. Quam sit utilis et necessaria poenitentiae medicina, facillime homines intelligunt, qui se homines esse meminerunt. Scriptum est enim, Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6) . Et Dominus in Evangelio dicit, Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur: magisque justificatus descendit de templo Publicanus ille peccatorum confessione sollicitus, quam Pharisaeus meritorum enumeratione securus. Quamvis enim et ipse gratias egerit Deo, dicens: Gratias tibi ago, Deus, quoniam non sum sicut caeteri homines, injusti, adulteri, raptores; quomodo et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quaecumque possideo: tamen ei praelatus est ille, qui de longinquo stabat, neque oculos audebat ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori 1Luc. XVIII, 10-14 . Non enim ille pharisaeus tam sua sanitate, quam morborum alienorum comparatione gaudebat. Utilius autem illi erat, quoniam ad medicum venerat, ea de quibus aegrotabat, confitendo monstrare, quam dissimulare a vulneribus suis, et de cicatricibus alienis audere gloriari. Non ergo mirum si publicanus magis curatus abscessit, quem non puduit ostendere quod dolebat. In rebus quippe visibilibus, ut excelsa quisque contingat, in excelsum erigitur: Deus autem cum sit omnium excellentissimus, non elatione, sed humilitate contingitur. Unde propheta dicit: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 2Psal. XXXIII, 19 . Et iterum: Excelsus Dominus, et humilia respicit, et excelsa a longe cognoscit 3Psal. CXXXVII, 6 . Excelsa ipsa posuit pro superbis. Illa ergo respicit, ut attollat; ista cognoscit, ut dejiciat. Cum enim ait, quod a longe excelsa cognoscit, satis eum ostendit humilia de proximo attendere: ipsum tamen Dominum excelsum esse praedixit. Solus enim Deus arrogans non est, quantacumque se praedicatione laudaverit. Non ergo se arbitretur ab oculis Dei abscondit superbia: Deus enim excelsa cognoscit. Nec se rursus Deo conjunctam putet: excelsa enim a longe cognoscit. Quisquis itaque poenitentiae recusat humilitatem, Deo propinquare non cogitat. Aliud est enim levare se ad Deum; aliud est levare se contra Deum. Qui ante illum se projicit, ab illo erigitur: qui adversus illum se erigit, ab illo projicitur. Alia est enim soliditas magnitudinis, alia est inanitas inflationis. Qui foris tumescit, intus tabescit. Qui eligit abjici in domo Dei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum; eligit illum Deus, ut inhabitet in atriis ejus; et nihil sibi assumentem ille in sedem beatitatis assumit. Unde in Psalmo suavissime et verissime canitur, Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine. Ne putes eum qui se humiliat semper jacere; cum dictum sit, Exaltabitur. Et ne opineris ejus exaltationem in oculis hominum per sublimitates fieri corporales; cum enim dixisset, Beatus vir, cujus est susceptio ejus abs te, Domine; consequenter annexuit et ostendit ejusdem susceptionis celsitudinem spiritualem: Ascensus, inquit, in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposuit. Ubi ergo disposuit ascensus? In corde, in convalle scilicet plorationis. Hoc est, Qui se humiliat, exaltabitur. Sicut enim ascensus exaltationem indicat; ita vallis humilitatem, et convallis plorationes. Sicut enim comes poenitentiae dolor est; ita lacrymae sunt testes doloris. Optime autem sequitur, et dicit: Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit 4Psal. LXXXIII, 11, 6, 7, 8 . Ad hoc enim lex data est, ut vulnera ostenderet peccatorum, quae gratiae benedictio sanaret. Ad hoc lex data est, ut superbo infirmitatem suam notam faceret, infirmo poenitentiam suaderet. Ad hoc lex data est, ut diceremus in convalle plorationis, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis: et cum ipso ploratu clamaremus, Infelix ego homo! quis me liberabi de corpore mortis hujus? et succurreret nobis, exaudiente illo qui erigit elisos, solvit compeditos, illuminat caecos 5Psal. CXLV, 7, 8, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 6Rom. VII, 23, 25 .
Sermones
Notes
- 1. Luc. XVIII, 10-14
- 2. Psal. XXXIII, 19
- 3. Psal. CXXXVII, 6
- 4. Psal. LXXXIII, 11, 6, 7, 8
- 5. Psal. CXLV, 7, 8
- 6. Rom. VII, 23, 25