TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatori fugiendum ad Deum. Audi dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis. Non finis laborem fugiendo. Ab illo eligis fugere, non ad illum? Inveni quo, et fuge. Si autem propterea non potes ab illo fugere, quia ubique praesens est; de proximo fuge ad Deum, qui praesens est, ubi stas. Fuge. Ecce fugiendo excessisti coelos, ibi est: descendisti ad inferos, ibi est: quascumque terrarum solitudines elegeris, ibi est qui dixit, Coelum et terram ego impleo 5Jerem. XXIII, 24 . Ergo si coelum et terram ipse implet, et quo fugere ab illo non est; noli laborare: fuge ad praesentem, ne sentias venientem. Praesume te visurum bene vivendo, a quo videris et male vivendo. Male enim vivendo videri potes, videre non potes: bene autem vivendo et videris, et vides. Quanto enim te familiarius videbit qui coronat dignum, qui misericorditer vidit ut vocaret indignum? Nathanael ait Domino, quem nondum sciebat: Unde me nosti? Ait ei Dominus: Cum esses sub arbore fici, vidi te 6Joan. I, 48 . Videt te Christus in umbra tua: non te videbit in luce sua? Quid est enim, Cum esse sub arbore fici, vidi te? Quid sibi hoc vult? quid significat? Recordare originale peccatum Adae, in quo omnes morimur. Quando primo peccavit, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecit 7Gen. III, 7, significans in illis foliis pruritum libidinis, quo peccando pervenit. Inde nascimur, sic nascimur, in carne peccati nascimur, quam sola sanat similitudo carnis peccati. Ideo misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati 8Rom. VIII, 3. Inde venit, sed sic non venit. Non enim eum virgo libidine, sed fide concepit. Venit in virginem, qui erat ante virginem. Quam creavit elegit, quam eligeret creavit. Attulit virgini fecunditatem, non abstulit integritatem. Qui ergo sine pruritu foliorum ficus venit ad te, cum esses sub arbore fici, vidit te. Para te videre sublimiter, a quo visus es misericorditer. Sed quia magnum fastigium est, de fundamento cogita. Quo, inquis, fundamento? Disce ab illo, quoniam mitis est, et humilis corde. Hoc in te fodi fundamentum humilitatis, et pervenies ad fastigium charitatis. Conversi ad Dominum, etc.

Notes

  1. 5. Jerem. XXIII, 24
  2. 6. Joan. I, 48
  3. 7. Gen. III, 7
  4. 8. Rom. VIII, 3