Quomodo prudentes quinque virgines imitandae. Dictum est, verum est, non fallaciter dictum est, Pulsate et aperietur vobis 23Matth. VII, 7 : sed modo quando tempus est misericordiae, non quando tempus est judicii. Non enim possunt confundi ista tempora, cum misericordiam et judicium Domino suo cantet Ecclesia 24Psal. C, 1. Tempus est misericordiae; age poenitentiam. Tempore judicii illam habes agere? Eris in virginibus illis, contra quas clausum est ostium. Domine, Domine, aperi nobis. Numquid non poenitentiam egerunt, quia secum oleum non portaverunt? Et quid illis profuit sera poenitentia, quando eas irridebat vera sapientia? Clausum est ergo ostium. Et quid illis dictum est? Non novi vos. Non illas novit, qui omnia novit? Quid ergo est, Non novi vos? Improbo vos, reprobo vos. In arte mea non vos agnosco; ars mea nescit vitia: hoc est autem magnum, et nescit vitia, et judicat vitia. Nescit faciendo, judicat arguendo. Sic ergo non novi vos.