Gratia Christi mediatoris. Mediator. Excepta ergo illa gratia, qua condita est humana natura (haec enim Christianis Paganisque communis est), haec est major gratia, non quod per Verbum homines creati sumus, sed quod per Verbum carnem factum fideles facti sumus. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, in principio erat Verbum. Nondum erat homo Christus Jesus, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipse mundus non erat, quando Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et mundus per ipsum factus est. Ergo tunc quando nos fecit, ut homines essemus, nondum erat homo. Magis istam gratiam commendat Apostolus Christianis, ubi dicit, Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum. Non ait, Christus Jesus; ne tu putares secundum Verbum dictum; sed addidit, homo: Mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus 7I Tim. II, 5 . Quid est mediator? Per quem conjungeremur, per quem reconciliaremur: quia peccatis propriis separati jacebamus, in morte eramus, prorsus perieramus. Non erat Christus homo, quando creatus est homo: ne periret homo, ille factus est homo.