Non cuilibet spiritui credendum. Quando Joannes apostolus legebatur, audivimus loquentem per eum Spiritum sanctum, et dicentem: Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Repeto, quia necessarium est ut repetam, et hoc mentibus vestris, quantum Dominus adjuvat, vehementer inculcem. Charissimi, nolite omni spiritui credere; sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. Praecepit Spiritus sanctus, ne omni spiritui credamus: et causam cur hoc praeceperit, dixit. Quae illa causa est? Quoniam multi, inquit, pseudoprophetae prodierunt in hunc mundum. Quisquis ergo ista praecepta contempserit, et omni spiritui credendum putaverit, necesse est incurrat in pseudoprophetas, et quod pejus est, blasphemet veros Prophetas.