TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pauli gaudium passione sua imminente. Per angustias transitur ad locum latitudinis. Audistis verba in Epistola Pauli, quam scripsit ad discipulum suum beatum Timotheum: Ego enim jam immolor. Videbat imminentem passionem: videbat, sed non timebat. Quare non timebat? Quia jam dixerat, Concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo 7Philipp. I, 23 . Ego enim, inquit, jam immolor. Nemo cum tanta exsultatione dicit se esse pransurum, et magnas epulas habiturum, cum quanta exsultatione dicit se esse passurum. Ego enim jam immolor. Quid est, immolor? Sacrificium ero. Sacrificium cujus? Dei: quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus 8Psal. CXV, 15 . Ego, inquit, immolor. Securus sum: habeo sursum sacerdotem, qui me offerat Deo. Ipsum habeo sacerdotem, qui pro me prior victima fuit. Jam immolor, et tempus meae resolutionis instat. Resolutionem dicit a corpore.

Notes

  1. 7. Philipp. I, 23
  2. 8. Psal. CXV, 15