TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Amor sui, prima hominis perditio. Prima hominis perditio, fuit amor sui. Si enim se non amaret, et Deum sibi praeponeret, Deo esse semper subditus vellet: non autem converteretur ad negligendam voluntatem illius, et faciendam voluntatem suam. Hoc est enim amare se, velle facere voluntatem suam. Praepone his voluntatem Dei: disce amare te, non amando te. Nam ut sciatis vitium esse se amare, sic Apostolus dicit: Erunt enim homines se ipsos amantes. Et numquid qui amat se, fidit in se? Incipit enim deserto Deo amare se, et ad ea diligenda quae sunt extra se, pellitur a se: usque adeo ut cum dixisset idem Apostolus, Erunt homines seipsos amantes, continuo subjiceret, amatores pecuniae 3II Tim. III, 2 . Jam vides quia foris es. Amare te coepisti: sta in te, si potes. Quid is foras? Numquid pecunia dives factus es, amator pecuniae? Coepisti diligere quod est extra te, perdidisti te. Cum ergo pergit amor hominis etiam a se ipso ad ea quae foris sunt, incipit cum vanis evanescere, et vires suas quodam modo prodigus erogare. Exinanitur, effunditur, inops redditur, porcos pascit: et laborans in pastione porcorum, aliquando recordatur et dicit, Quanti mercenarii patris mei panem manducant, et ego fame hic pereo? Sed hoc quando dicit, quid narratum est de ipso filio, qui omnia effudit in meretricibus, qui habere voluit in potestate quae bene illi apud patrem servabantur; habere illa voluit in arbitrio suo, effudit ea, factus est inops? quid de illo dicitur? Et reversus ad semetipsum. Si reversus est ad se, exierat a se. Quia ceciderat a se, et exierat a se, redit prius ad se, ut redeat in illo unde ceciderat a se. Sicut enim cadendo a se, remansit in se: sic redeundo ad se, non debet remanere in se, ne iterum exeat a se. Reversus ad semetipsum, ut non remaneret in semetipso, quid dixit? Surgam, et ibo ad patrem meum 4Luc. XV, 12-18 . Ecce unde ceciderat a se, ceciderat a patre suo: ceciderat a se, ad ea quae foris sunt exiit a se. Redit ad se, et pergit ad patrem, ubi tutissime servet se. Si ergo exierat a se, et a quo exierat; redeundo ad se, ut eat ad patrem, neget se. Quid est, neget se? Non praesumat de se, sentiat se hominem, et respiciat dictum propheticum: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine 5Jerem. XVII, 5 . Subducat se sibi, sed non deorsum versus. Subducat se sibi, ut haereat Deo. Quidquid boni habet, illi tribuat a quo factus est: quidquid mali habet, ipse sibi fecit. Deus quod in illo malum est, non fecit: perdat quod fecit, qui inde defecit. Abneget, inquit, se, et tollat crucem suam, et sequatur me.

Notes

  1. 3. II Tim. III, 2
  2. 4. Luc. XV, 12-18
  3. 5. Jerem. XVII, 5