TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vocati et praedestinati sumus gratis. Nemo ergo dicat: Ideo me vocavit Deus, quia colui Deum. Quomodo coluisses, si vocatus non fuisses? Si propterea te vocavit Deus, quia coluisti Deum: ergo prior dedisti, et retribuit tibi. Nonne istam tibi vocem Apostolus tollit, cum dicit, Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Sed ecce quando vocatus es, vel jam eras. Quomodo praedestinareris, nisi quando non eras? Quid Deo dedisti, quando qui aliquid dares, non eras? Quid ergo fecit Deus, quando praedestinavit qui non erat? Quod ait Apostolus: Qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt 3Id. IV, 17 . Si jam esses, non praedestinareris; nisi aversus esses, non vocareris; nisi impius esses, non justificareris, nisi terrenus et abjectus esses, non glorificareris. Quis ergo prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quid ergo reddimus? Ipsi gloria 4Rom. XI, 36 . Quia non eramus, quando sumus praedestinati; quia aversi eramus, quando sumus vocati; quia peccatores eramus, quando sumus justificati: agamus Deo gratias, ne remaneamus ingrati.

Notes

  1. 3. Id. IV, 17
  2. 4. Rom. XI, 36