TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Aurum non recte vituperari posse. Mammona iniquitatis. Divitiae aliae verae, aliae falsae. Res ergo condita et ad Conditoris laudem, et ad bonorum probationem, malorumque supplicium, recte vituperari nullo modo potest: et eam verissime Deus dicit suam, quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam providentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum Dominus in Evangelio mammona iniquitatis appellat, significat esse alterum mammona, id est, alias divitias, quas nisi justi et boni possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis vocetur, quia iniquitas eas vocat divitias. Justitia vero novit esse alias divitias, quibus homo adornatur interior: sicut beatus Petrus dicit, Qui est ante Deum dives 3I Petr. III, 4 . Illae justae dicuntur divitiae, quia bonis meritis justisque tribuuntur. Illae verae dicuntur divitiae, quia quisquis eas habuerit non egebit. Istae vero injustae divitiae, non quia injustum est aurum et argentum; sed quia injustum est eas putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis eas diligens majores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibus crescit inopia: quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non afferunt satietatem, sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas, qui minus egeret, si minus haberet? Nam videmus quosdam, cum haberent parvam pecuniam, parvis lucris fuisse laetatos: sed posteaquam coepit eis abundare, verum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae divitiae, cum parva obtuleris, jam recusant. Credis eos jam esse satiatos: sed falsum est. Nam major pecunia fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit. Poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. Utrum ergo ditior, an egentior dicendus est, qui cum ideo voluit habere aliquid ne indigeret, ideo plus habet ne minus indigeat?

Notes

  1. 3. I Petr. III, 4