TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Mulier tangens fimbriam Christi, cum eum turba premit. Hanc quodam modo absentiam corporis sui et praesentiam virtutis suae in omnibus Gentibus, et in illa muliere significavit, quae fimbriam vestimenti ejus tetigerat, cum requirit dicens: Quis me tetigit? Tanquam absens, requirit: tanquam praesens, sanat. Turbae te, inquiunt discipuli, comprimunt, et dicis: Quis me tetigit 5Luc. VIII, 43-48 ? Quasi enim sic ambularet, ut a nullo prorsus corpore tangeretur, ita dixit, Quis me tetigit? Et illi, Turbae te comprimunt. Et tanquam diceret Dominus, Tangentem quaero, non prementem. Sic etiam nunc est corpus ejus, id est, Ecclesia ejus. Tangit eam fides paucorum, premit turba multorum. Corpus enim Christi esse Ecclesiam, tanquam filii ejus, audistis: et si vultis, ipsi estis. Apostolus multis locis hoc dicit: Pro corpore, inquit, ejus quae est Ecclesia 6Coloss. I, 24 . Et iterum: Vos autem estis corpus Christi et membra 7I Cor. XII, 27 . Si ergo corpus ejus sumus, quod tunc corpus ipsius in turba patiebatur, hoc patitur Ecclesia ipsius. A turbis premitur: a paucis tangitur. Caro eam premit, fides tangit. Erigite igitur oculos, obsecro vos, qui habetis unde videatis. Habetis enim quod videatis. Erigite oculos fidei, tangite extremam fimbriam vestimenti, sufficiet ad salutem.

Notes

  1. 5. Luc. VIII, 43-48
  2. 6. Coloss. I, 24
  3. 7. I Cor. XII, 27