Quomodo quae Dei sunt, fiant nostra. Si homo vis esse, mendax eris. Noli velle esse homo, et non eris mendax. Indue Christum, et eris verax: ut quae locutus fueris, non tua sint quasi propria, et abs te instituta, sed illustrantis te et illuminantis veritatis. Nam si spoliaberis lumine, remanebis in tenebris tuis, et non poteris nisi mendacia loqui. Ait enim ipse Dominus, Qui loquitur mendacium, de suo loquitur 3Joan. VIII, 44 : quia omnis homo mendax. Qui ergo loquitur veritatem, non de suo loquitur, sed de Dei. Non quidem ita, ut eum loqui dicamus aliena: fiunt enim sua, cum amat quod accipit, et gratias agit illi qui dedit. Nam si ablata fuerit homini illustratio veritatis, remanebit tanquam nudus indumento luminis, et non poterit nisi mendacia loqui. Hoc enim in illo remanebit, quod in Psalmo scriptum est, Omnis homo mendax.