TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus cum discipulis in via. Quid ergo ista lectio contulit nobis? Magnum aliquid, si intelligamus. Apparuit Jesus: videbatur oculis, et non agnoscebatur. Magister ambulabat cum illis in via, et ipse erat via: et nondum illi ambulabant in via; sed invenit eos exorbitasse de via. Quando enim cum illis fuerat ante passionem, omnia praedixerat, passurum se fuisse, moriturum, tertio die resurrecturum 2Matth. XX, 18, 19: omnia praedixerat; sed mors illius, illorum oblivio fuit. Sic perturbati sunt, quando eum viderunt in ligno pendentem, ut obliviscerent docentem, non exspectarent resurgentem, nec renerent promittentem.

Notes

  1. 2. Matth. XX, 18, 19