TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nullo modo autem vestram prudentiam movere debet, quod cum Joannes evangelista non dixerit, Omnia in ipso facta sunt, sed, Omnia per ipsum facta sunt; non legamus in Genesi, Per principium fecit Deus coelum et terram, sed, In principio fecit Deus coelum et terram. Dicit enim Apostolus, Ut ostenderet nobis mysterium voluntatis suae secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt, et quae in terris, in ipso 4Ephes. I, 9 et 10 . Quemadmodum itaque hic sic audis quod ait, in ipso, ut intelligas et, per ipsum; sic in eo quod dicit Joannes, Omnia per ipsum, etiam in ipso intelligere cogeris. Et quemadmodum hic non mihi aufertur intellectus, quo intelligo in ipso facta esse omnia, cum per ipsum legam; sic in Genesi cum legam in ipso factum esse coelum et terram, quis me intelligere prohibet et per ipsum? Nisi forte e duobus Testamentis Manichaei transferunt litem, et eam inter beatissimos testes Novi Testamenti, hoc est, inter Paulum Joannemque constituunt: quia ille ait, in ipso; ille, Et per ipsum. Sed nos, sicut Paulum et Joannem contrarios sibi esse non credimus; ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus confiteri.

Notes

  1. 4. Ephes. I, 9 et 10