TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Donatistae Catholicos a sua communione repellunt. Nam vis nosse, haeretice, quam non habeas vocem pastoris, et periculose te sequantur oves tectum indumento ovium, et intus lupum rapacem 57Matth. VII, 15? Audiant vocem tuam, videamus an Christi sit. Ecclesiam quaerit infirma ovis a grege aberrans, nesciens ubi sit grex; quaerit quo se aggreget, quo intret. Ede vocem: audiamus, an Christi sit; audiamus, utrum agni sit, an perdicis. Ovis Dei gregem suum quaerit: puta ovem de Oriente venisse in Africam, quaerit gregem suum, incurrit in te, in basilicam tuam intrare vult; commoveris ignota facie, vel tu, vel minister tuus, stans vel sedens ad ostium, interrogat ovem quaerentem gregem suum, imo gregem Dei: cum grege suo intrare vult, ubi eum esse putat: quaeris, Paganus es, an Christianus? Respondet, Christianus: ovis est enim Dei. Quaeris ne forte catechumenus sit, et irruat Sacramentis: respondet, Fidelis. Quaeris cujus communionis sit: respondet, Catholicus. Christianum, fidelem, catholicum reprobas: qui sunt quos intus tenes? Ita vero projice, reproba. A te reprobatus, a Christo probatur. Utinam et illi qui sunt apud te, agnoscant te, et in dimidio dierum tuorum derelinquant te. Quidam fratres nostri hesterno die ierunt ad basilicam eorum: etsi ad malos fratres, tamen ad fratres. Attendite, fratres mei, quid intersit inter fiduciam veritatis, et timorem falsitatis. Quando aliquos eorum in hoc populo agnoscitis, quomodo gaudetis? Quia in vobis ille est qui quaerit quod perierat. Suggeritur aliquando vobis, Audiet et discedet. Et vos, Audiat et discedat. Audiet et irridebit. Audiat et irrideat. Aliquando sapiet, aliquando cognoscet: aliquando relinquitur a populo suo; remanet cum corde suo, renuntiat errori suo, gratias agit Deo suo. Illi autem quid? Qui estis? Christiani sumus. Non, sed exploratores. Et illi, Catholici sumus. Conati sunt injuriare: meliore consilio poenituit eos. Atque utinam sic poeniteat et ibi remanere, quomodo poenituit eos qui ingressi sunt injuriare. Tamen quos projecerunt? Christianos, fideles, catholicos. Quos tenuerint, nolo dicere. Quos projecerint, video: quos tenuerint, ipsi dicant.

Notes

  1. 57. Matth. VII, 15