TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Scribae non eruditi in regno Dei. Tales Dominus noster Jesus Christus increpat, quod habeant claves regni coelorum, neque ipsi intrent, neque alios intrare permittant; reprehendens scilicet Pharisaeos et Scribas, doctores Legis Judaeorum. De quibus alio loco ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 1Matth. XXIII, 3 . Quare vobis dictum est, Dicunt enim, et non faciunt, nisi quia sunt quidam de quibus ostenditur quod ait Apostolus, Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus 2Rom. XI, 21-23 ? Certe de his manifestum est dicere Dominum, Dicunt enim, et non faciunt. Sunt ergo Scribae illi, sed non eruditi in regno Dei,

Notes

  1. 1. Matth. XXIII, 3
  2. 2. Rom. XI, 21-23