Praemia operibus congrua in sententiis beatitudinum. Audi, et intellige, si ipso juvante potero explicare: adjuvet nos ad intelligendum omnia supradicta opera et munera, quemadmodum congruentibus apposita sint. Ubi enim dictum est de praemio, quod non congrueret operi, quod non consonaret? Quia humiles quasi a regno videntur alieni: Beati, inquit, pauperes spiritu, quia ipsorum est regnum coelorum. Quia mites homines facile excluduntur de terra sua: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Jam caetera aperta sunt, clara, sua sponte cognoscuntur: disputatore non egent, commemoratore opus habent. Beati qui lugent. Quis lugens non consolationem desiderat? Ipsi, inquit, consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Quis esuriens et sitiens non satietatem requirit? Et ipsi, inquit, saturabuntur. Beati misericordes. Quis misericors, nisi qui optat ex ipso opere reddi sibi a Deo vicem, ut circa se fiat, quod circa pauperem facit? Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus Quomodo per ipsa singula singulis propria apposita sunt, et nihil adhibitum est in praemio, quod non congrueret praecepto? praeceptum est enim ut sis pauper spiritu: praemium est ut habeas regnum coelorum. Praeceptum est ut sis mitis: praemium est ut possideas terram. Praeceptum est ut sis lugens: praemium, ut consoleris. Praeceptum est ut esurias et sitias justitiam: praemium, ut satureris. Praeceptum est ut sis misericors: praemium, ut misericordiam consequaris. Sic praeceptum est ut mundes cor: praemium, ut videas Deum.