Filium non posse dici alia ratione aequalem, alia minorem. In Deo non aliud potestas, aliud prudentia et caeterae virtutes. Quid ergo dicturus es? Potestate aequales sunt, sed minor Filius prudentia? Injustus est Deus, si minori prudentiae potestatem dedit aequalem. Si prudentia aequales sunt, sed minor est Filius potestate, invidus est Deus, qui aequali prudentiae potestatem dedit minorem. In Deo autem omne quod dicitur, idipsum est. Neque enim in Deo aliud potestas et aliud prudentia, aliud fortitudo et aliud justitia aut aliud castitas. Quidquid horum de Deo dicis, neque aliud et aliud intelligitur, et nihil digne dicitur: quia haec animarum sunt, quas illa lux perfundit quodam modo, et pro suis qualitatibus afficit; quomodo cum oritur corporibus lux ista visibilis. Si auferatur, unus est corporibus omnibus color; qui potius dicendus est nullus color. Cum autem illata illustraverit corpora, quamvis ipsa unius modi sit, pro diversis tamen corporum qualitatibus diverso eos nitore aspergit. Ergo animarum sunt istae affectiones, quae bene sunt affectae ab illa luce quae non afficitur, et formatae ab illa quae non formatur.