Omnis homo debitor Dei est, et debitorem habet fratrem. Misericordiae opera duo. Mendici Dei sumus. Ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire nos noluit. Sic, inquit, et vobis faciet Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque vestrum fratri suo ex cordibus vestris . Ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et valde salubris obedientia debetur, ut quod jussum est impleatur. Quia omnis homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. Quis est enim qui non sit debitor Dei, nisi in quo nullum potest inveniri peccatum? Quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccavit? Putasne, quisquam in genere humano reperiri potest, qui non et ipse aliquo peccato obstrictus sit fratri suo? Debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. Ideo Deus justus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et ipse cum suo. Duo sunt enim opera misericordiae, quae nos liberant, quae breviter ipse Dominus posuit in Evangelio, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 1Luc. VI, 37, 38 . Dimittite, et dimittetur vobis, ad ignoscendum pertinet. Date, et dabitur vobis, ad praestandum beneficium pertinet. Quod ait de ignoscendo; et tu vis tibi ignosci quod peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. Rursus quod pertinet ad tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es Dei mendicus. Omnes enim quando oramus, mendici Dei sumus: ante januam magni patrisfamilias stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid volentes accipere; et ipsum aliquid, ipse Deus est. Quid a te petit mendicus? Panem. Et tu quid petis a Deo, nisi Christum, qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 2Joan. VI, 51 ? Ignosci vobis vultis? Ignoscite: Remittite, et remittetur vobis. Accipere vultis? Date, et dabitur vobis.